VENTIDIUS Baslus

VENTIDIUS Baslus
VENTIDIUS Baslus
ex Picentibus, locô humili natus, triumphante Pompeiô Strabone ante currus in finu matris captivae actus est, sordideque victum quaesivit et invenit comparandis mulis ac vehiculis: Sic cum Caesare in Gallias profectus, et post Consulatum Pontificatum quoque adeptus, tandem de Parthis ipse trium phavit, Suetonius apud A. Gellium, l. 15. c. 4. Plut. in Antonio, etc. Schol. Iuvenal. ad Sat. 7. v. 199. Ventidius ex mulione Caesaris, inquit, Dictatoris, opitulante Antoniô et Augustô, usque eo provectus est, ut ei crederetur Parthicum bellum. Poeta incertus:
Concurrite omnes augures, aruspices;
Portentum inusitatum conflatum est recens.
Nam mulos qui sricabat, Consul factus est.
Iuvenalis, locô iam laudatô
Ventidius quid enim, quid Tullius? anne aliud quam
Sidus, et occulti miranda potentia Fati?
Servis regna dabant, captivis Fata triumphum.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”